Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

4. Missio 6, anno 1766

Михайло Грушевський

Missio 6, anno 1766, diebus septembris, octobris, novembris et decembris in Ukraina ad ipsos limites Moschovitarum, ad celebrem fluvium Deneprum, Ukrainam à Moschis dividentem in dioecesi metropolitana, cujus origo et occasio breviter describitur.

Populus rit. graeс. in Ukraina numerosissimus in plagis cum Moschovia, Serbia, Sicz, Zaporoże etс. limitantibus, semper et praecipue ab illa revolutione Chmielnicensi, posteris memoranda, turn ab illa aliquot villarum ob seditiones in illis exortas devastatione et rebellisantium detruncatione, facta per illmum exercituum ducem et palatinum Potoccium, dictum Revera, semper genti Polonae atque unitis cum s. romana ecclesia infensus, schismaticis vero ob continua cum illis commertia et in multis communicationem acclivis ac addictus, adusque exspectavit commodam occasionem rejiciendae unionis, illis vero per totum adhaerendi.

Non defuerunt multi in pelle ovina lupi rapaces, vagantes nimirum per illas oras monachi de Valachia, Moschovia et de monasteriis disunitis hac ex parte Denepri in Ukraina sitis, qualia sunt: Motrenense, Bykoviense, Onuphriense etс., qui seducebant hunce populum, unionem sacram exosam illis facientes, disunionem vero acceptandam persuadentes.

Interea episcopus mohyloviensis disunitus, electo feliciter et coronato rege Poloniae Stanislao Augusto Poniatowski, commendata suis jurium et privilegiorum suae parti inservientium indagatione, contulit se Varsaviam ibique coram serenissimo quasi de illatis per unitos suae genti injuriis conquestus longo tempore curavit jurium et privilegiorum in suam partem confirmationem, adscito sibi in adjutorium perversi capitis et industriae summae viro monacho nomine Melchisedec Jaworski hegumeno monasterii Motrenensis.

Qui Melchisedec postquam. Varsavia ad propria redierit, mox turn per se turn per suos promulgare coepit varios antiquiores in materia unionis et disunionis tractatus, facta prius in illis subdola fabricatione, item simulata jura ac subreptitia privilegia promulgare, inquam, in oris supra expressis, videlicet in capitaneatu Czerkascensi, Canioviensi etс. et in villis ad hos capitaneatus spectantibus, turn in tractu Smilanscensi celsissimorum principum Lubomirsciorum hereditacio, in tractu Żabotynensi, Dzwinogrodensi, Czehryscensi, Olszanensi, Horodyszczensi et ex parte Corsunensi etс. praedicando liberum jam esse omnibus transitum de unione ad non unionem et mox id effecit, ut omnes nominati bonorum tractus cum numerosissimis suis villis paratos se ostenderint ad disunionem acceptandam.

Melchisedec praedictus, ut omnes abjurent unionem et jurent vero disunioni et subdant se jurisdictioni episcoporum disunitorum, quod et facile subsequutum, nam praeprimis in manibus istiusmet monachi omnes praedictorum tractuum et villarum in illis sitarum presbyteri parochi corporale juramentum praestiterunt ac tandem quilibet illorum in sua ecclesia parochianorum suorum juxta rotam a Melchisedec praescriptum juramentum excepit. Parochi ejusmodi numerabantur ultra 150, infer hinc magnum numcrum parochianorum in oppidis et villis tantae populi copiae, ut in singulis plus ultra 300 et vix in quibus infra 200, 125 colonelli reperiantur. Haec omnia anno 1765 et 1766 incipiente facta.

Haec omnia non latebant dd. gubernatores, commissarios etс., sed quidam eorum fingebant se longius ire, quidam connivebant, alii dissimulabant, caeteri pecunia corrupti non solum permittebant, verum etiam facultatem transeundi ad disunionem impertiebant ot inimicus homo sic omnibus dormientibus seminabat zizania.

Haec dum aguntur et ad notitiam, sed jam sero, illmi metropolitani Feliciani Wotodkowicz, utpote hie dioecesani, perveniunt, mittit suum officialem reconciliandarum ecclesiarum et sedandarum seditionum causa, cum aliquot presbyteris saecularibus rit. gr., verum populus resistit et mortem, si ultra attentarent, minatur. Immo et violentas manus, citra tamen gravem percussionem, injecit, ut contingit in Telepin, Olszany etс.

Recurritur ad serenissimum regem. Mittitur exercitus partis ucrainensis, locantur castra ad oppidum Olszany (NB: antequam advenit exercitus regni et postquam officialis voluit reconciliare ecclesias, eo turn omnium tractuum et villarum praedictarum neoschismatici jurati cogitarunt de modo defendendi se in casu invasionis et compulsionis ad unionem, quo fine elegerunt sibi in duces aliquot cosacos et praecipue unum nomine Zachariam vulgo Charko, qui protestatus est potiorem facere revolutionem, quam olim erat Chmielnicii, et jam omnes colonelli armati erant). Charko capitur et subito morte plectitur ad Biała Cerkiew, dolo hue missus. Plebejus, qui pyxidem cum sanctissimo de ecclesia accepit et domi suae asservavit, ne manibus scilicet unitorum tangeretur, punitur combustione manuum, truncatione capitis et dilaniatione. Horror omnem illam plagam occupat, exercitus tributum requirit et undequaque premit, presbyteri omnes, qui abjurarunt inionem, extra limites fugiunt, ubi ad usque morantur et vagantur. Bona illorum mobilia et immobilia ex decreto illmi metropolitani confiscantur et re ipsa omnes in fiscum cesserunt. Populus etiam plebejus in milleno numero transtulit se in partes Moschorum et Valachorum.

Ecce occasio hujus sextae missionis cristinopolitanae. Nam cum haec omnia v. a. r. p. Heraclius Kostecki rector scholarum umanensium et prefectus missionis umanensis detulerit illmo ibi et hie fundatori nostra, illmus fundator timens, ne etiam in illius bona hereditaria ibi vicina haec pestis prorumpat, mox p. superiorem hujus cristinopolitanae missionis illuc disposuit et misit, qui postquam in Ukrainam pervenerit, junctus praelaudato umanensi missionum prefecto, habita licentia illmi metropolitani nostri, haec quae sequuntur perfecerunt:

α) Oppida et villas desertas et orbatas suis pastoribus in Czerkasy, Kaniów, Lebedyn, Dźwinogrod, Żabotyn, Czehryn, Smiła, Olszany, Horodyszcze etс. etс. visitarunt.

β) Populum neoschismaticum industriose convocarunt.

γ) Ecclesias plus quam semestri uno desertas et vacantes reconciliaverunt solito ritu, devotiones et missae sacrificia inceperunt, sanctissimum renovarunt.

δ) Unionem sacram praedicaverunt et doctrinis ubique locorum aliquot diebus habitis populum ad abjurandam disunionem eliciendamque fidei sacrae proffessionem induxerunt, hanc tamen multi elicuerunt non tarn libenter quam reverentcr, immo multi in aliquibus oppidis et villis contradicebant et periculum vitae nostrae minabantur nobis, ut in pago Jabłonówka.

ε) In singulis ecclessis et villis singulos parochos novos vere unitos ab illmo metropolitano missos tantisper installavimus et parochianis commendavimus et alia quae facienda erant, quantum vires, barbaries populi et tempus indulserunt, executi sunt.

η) Tandem cum jam tempestatis aëris et frigora, utpote ad finem mensis decembris nil plus efficere permiserint, ad propria redierunt, aliis in post repositis, nimirum missionibus in forma peragendis.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 137 – 139.