Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

8. Тершів

Михайло Грушевський

Староста Станіслав Одровонж в формі продажі надає парафію в с. Тершові Стефану попу і його потомкам, в сумі 20 золотих, з увільненням від різних повинностей. 12 падолиста 1528 р.

Super poponatum in ibidem.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Stanislaus Odrowasz de Sprowa capitaneus samboriensis et in Jaroslaw et Zynkow haeres etс. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futuris, praesentium noticiam habituris, quia nos habentes gratiosum respectum idoneitatis et bonae conseruationis religiosi Stepan poponis de villa tenutae nostrae Terszow, quibus se omnibus commendatum redidit, turn etiam ad intercessionem certorum proborum hominum et officialium nostrorum, pro ipso Stepan popone ad nos factam, eidem vendidimus et per praesentes vendimus perpetue et in aeuum et eius legittimis successoribus unam integram aream, quae ex antiquo spectat pro ecclesia seu synagoga in Therszow, pro viginti florenis pecc[uniarum] communis et numeri polonicis.

Et iam eidem Stepan poponi banc gratiam nostram impartimur per praesentes literas nostras, quod ipse Stepan, quamdiu vixeril, ab administratione ecclesiae seu synagogae in Terszow authoritate nostra aut successorum nostrorum ammouere non debet, quin imo ipso Stepan e uiuis excedente, concedimus praesentibus, ut filii ac nepotes et pronepotes eorumque legittimi successores, si fuerunt praesbiteri et ad hoc idonei, ecclesiam illam in Terszow successiue habeant et possideant cum pleno regimine tarn in spiritualibus quam in temporalibus.

Quia vero spiritualia non subsistunt sine temporalibus, ideo conseruamus praedictum Stepan poponem in Terszow et suos legittimos successores circa eandem integram aream, ad eandem ecclesiam in Terszow ex antiquo pertinentem et spectantem. Et post mortem ipsius Stepan poponis et ipsius successorum nullas res alias odumarsczizny nos aut nostri successores recipere debent. Similiter et pro expeditione bellica non tenebuntur dare bouem pro curru, neque de faginatione porc(um) aut aliquam donationem, nee post filios aut filias dationem dictam kunicze tenebuntur nobis aut nostris successoribus dare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subimpressum.

Datum in Sambor feria quinta in crastino festi Martini episcopi anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo octauo, praesentibus pro tunc generosis ac nobilibus Joanne Jablonski vicecapitaneo nostra samboriensi, Paulo Brzeski, Adam Kozbok et aliis quamplurimis fide dignis circa praemissa testibus (л. 436 v.).


Примітки

Тершів – тепер с. Старосамбірського р-ну Львівської обл.; вперше згадується 1442 р. (Історія міст і сіл Української РСР: Львівська область. – С. 787).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 23 – 24.