Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

6. Головецько

Михайло Грушевський

Самбірський староста Ст[аніслав] Одровонж забезпечує священику Бартоломею парафію в с. йому і сину до віку і зменшує його обов’язки з огляду на малі ґрунти. 27 марта 1528 p.

Кор[олева] Бона потверджує сю грамоту 20 серпня 1553 р.

Кор[олева] Бона уставляє, що новорозроблені дворища в с. Головецькім мають належати до давньої парафії. 6 січня 1556 р.

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує сі грамоти. 14 липня 1558 р.

Poponatus villae Holowieczko.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. etс.

Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, exhibitas nobis esse binas literas per certos consiliarios nostras, alteras in pargameno, alteras uero in papiro scriptas, utrasque titulo et sigillo serenissimae olim dominae parentis nostrae communitas, poponi sinagogae rittus graeci in villa nostra Holowieczko capitaneatus Samboriensis seruientes, sanas, saluas, et integras nullique vicio aut suspicioni abnoxias, supplicasseque nobis, vt easdem authoritate nostra regia approbare, ratifficare et confirmare dignaremur, primarum autem literarum talia verba fuerint:

Bona, Dei gratia regina Poloniae; suprema dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etс. domina.

Significamus tenore praesentium quorum interest universis, oblatas nobis esse literas pargameneas per poponem de villa nostra Holowieczko tenutae nostrae Samboriensis super eiusdem poponatum in Holowieczko sub titulo magnifici olim Stanislai Odrowąsz, sigilloque eius appenso communitas, sanas, saluas et integras, petens per nos illas sibi confirmari. Quarum quidem tenor sequitur de verbo ad verbum et est talis:

Stanislaus Odrowąsz de Sprowa capitaneus samboriensis ac haeres in Iaroslaw et Zinkow etс.

Significamus tenore praesentium noticiam habituris, quia nos habentes generosum respectum idoneitatis et bonae conseruationis religiosi Bartholomei poponis de villae tenutae nostrae Holowieczko, unum ex filiis suis aut propinquioribus, qui idoneus fuerit ad functionem sacerdotii rittus rutenici, ibidem in Holowieczko ad eandem sinagogam nos aut nostri successores debent suscipere et in possessione agrorum, pralorum el excrescentium alias lazy dictarum, quas ipse nunc tenet aut utifruitur, eundem etiam conseruamus et conseruare volumus, sicut predecessores suos.

Post vero mortem suam nulla morticinia dicta vulgaritur vmarsczizny nos aut successores nostri debent recipere, et per praesentes idem Bartolomeus pop in Holowieczko sit liber a receptione quarumcunque rerum post mortem suam, et dationem annualem, quam caeteri popones nostri in capitaneatu nostri Samboriensi tenentur nobis soluere, videlicet per triginta grossos, praedicto vero poponi moderno in Holowieczko dimittimus decern grossos usque ad mortem suam, ea de causa quia ipse paucos agros et prata habel pro predicla sinagoga sua nee possidet integram aream, sicut caeteri popones; idcirco ipse solum viginti grossos singulis annis nobis et nostris successoribus soluere tenebitur; et de porcis ipsius propriis nullam exaclionem nos et nostri successores ricipere debent, videlicet de faginalione. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum.

Datum in Sambor feria sexta infra octauas visitationis gloriosissimae virginis Mariae anno incarnationis dominicae millesimo quingentesimo vigesimo octauo, praesentibus tunc existentibus generosis nobilibus Paulo Radeczki vicecapitaneo nostro samborien[si], Stanislao Zaba factore nostri ozimnen[si], Paulo Breski de Korczbok, de Kropus etс. Martino Zaranowski, Iwan Bielenski etс. caeterisque plurimis fide dignis circa praemissa.

Cuius quidem poponis supplicationibus permotae, praefatas literas in omnibus earum punclis, clausulis et conditionibus, quantum in nobis est, confirmandas duximus et confirmamus praesentibus literis nostris, decernentes eas robur debitae hrmitatis in omnibus contentis ius habere debere. In cuius rei testimonium sigillum nostrum est praesentibus subappensum.

Datum Warschauiae vigesima augusti anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio. Bona regina s[ubs]c[ripsi]t.

Secundae vero lilerae eiusmodi lenoris erant:

Bona Dei gratia regina Poloniae, suprema dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etс. domina.

Significamus tenore praesentium, quibus expedit universis et singulis, quomodo cum auctae sunt areae decern ex agris antiquae extirpationis in villa nostra Holowieczko – in fluuio Wielki pothok versus fluuium Lomna in capitaneatu nostro Samboriensi sita, ne tandem in posterum id in dubium vocaretur attendentes, quod auctio arearum in agris antiquis villae praefatae facta est, incolas omnes in areis eiusmodi omnes decern residentes ad sinagogam antiquam rittus rutenici in eadem villa Holowieczko, ex antiquo fundatam, pertinere censuimus, omnesque incolas in areis ipsis ad sinagogam prefatam antiquam adiungimus pertinereque volumus.

Quocirca generoso Petro Boratinski castellano praemisliensi et capitaneo nostro Samboriensi et aliis capitaneis pro tempore exinstentibus, quibus interest et in futurum interesse potent, mandamus, quattenus incolis rittus rutenici ex huiusmodi areis auclis de prouentibus, qui ad sinagogam ex anliquo pertinent, poponi circa sinagogam villae praedictae Holowieczko pro nunc existenti aliisque pro tempere existentibus respondere iubeant literasque nostras praesentes exequantur, pro gratia nostra facturi. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesenlibus est subimpressum.

Datum Warschouiae feria secunda ipso die festi trium regum anno Domini millesimo quingentessimo quinquagessimo sexto.

Nos ilaque Sigismudus Augustus rex prefatus supplicationi eiusmodi consiliariorum nostrorum benigne anuuentes literas utrasque pro insertas autoritate nostra regia in omnibus punctis, clausulis, conditionibus et articulis approbamus, ratificamus et confirmamus praesentibus vimque et robur debitae firmitatis obtinere debere decernimus – harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est subappensum.

Datum in Crasnysthaw feria quinta in crastino s. Margarethae anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octauo. Regni nostri vigesimo nono. Relatio magnifici Ioannis de Oczieschino r[egni] Poloniae cancellarii, crac[oviensis] generalis ac oszwieczimen[sis], zathorien[sis], sandecen[sis], olstinen[sis]que capitanei et succamerarii crac[oviensis]. Ioannes Oczieski r[egni] Poloniae cancellarius (л. 340 v. – 342).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 20 – 22.