Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

7. Головецько

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Август потверджує дозвіл самбірського старости на заснування другої церкви в с. . 13 червня 1561 р.

Poponatus villa Holowieczkie.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс.

Significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis, quod cum magnificus olim Ioannes de Mieliecz, pallatinus Podoliae, regni nostri supremus marsalcus ac samboriensis grodecensisque etс. capitaneus, volens facere conditionem meliorem bonorum nostrorum capitaneatus Samboriensis dedisset et concessisset facultatem prouido Steczkoni sculteto in villa nostra Holowieczko, in eadem praefectura sita, alteram ecclesiam rittus graeci in eadem villa Holowieczkie, idque propter frequentiam incollarum eiusdem villae extruendi, ad eamque ecclesiam unum laneum agri in cruda radice exlirpandi, extirpalumque per ipsum Steczkonem et eius successores una cum ecclesia praedicta obtinendi, nunc vero cum supplicatum nobis esset nomine prenominati Steczkonis, ut concessionem eiusmodi ratam et gratam habere earn auctoritate nostra Regia approbare et conhrmare dignaremur, nos animaduertentes concessionem praedictam ex necessitate lactam et institutam esse, ipsam ratam et gratam habere eamque auctoritate nostra regia approbandam et confirmandam duximus, uti approbamus et confirmamus praesentibus, ita tamen, ut id fiat sine damno et praeiudicio aliorum bonorum nostrorum et villarum circum circa iacentium et turn et zupparum nostrarum in eadem profectura existentium, ipse quoque Steczko ratione ecclesiae et lanei agri praedicti dationes et contributiones omnes iuxla morem et consuetudinem aliorum poponum, in eadem profectura existentium, nobis et successoribus nostris dare et pendere teneantur et sint astricti, iuribus etiam nostris regalibus ibidem per omnia semper manentibus saluis.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum Wilnae feria sexta post octauas festi sacratissimi corporis Christi proxima anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo, rogni vero nostri trigesimo secundo. Relatio reverendi in Chrislo patris domini Philippi Padniewszki episcopi crac[oviensis] et r[egni] Poloniae vicecancellarii. Philippus Padniewsky episcopus es vicecancellarius (л. 342).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 22 – 23.