Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

16. Плоське

Михайло Грушевський

Кор[олева] Бона надає парафію в новозаснованім селі Плоскім Матвію і записує на ній 10 гривень. 15 жовтня 1546 р.

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує сю грамоту. 4 липня 1558 Р.

Poponalus villae Ploskie.

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quorum interest universis, harum noliciam habituris, exbibitas nobis esse literas serenissimae olim parentis nostrae dominae Bonae reginae Poloniae, in pargameno scriptas ac sigillo ac subscriptione eiusdem munitas, sanas, saluas et integras nullaque ex parte suspectas, institutionem certi poponis in sinanoga rittus rutenici et inscriptionem areae ad eandem in certa summa pecuniae in villa Ploskie dicta in se continentes, supplicatumque nobis, ut eas authoritate nostra regia approbare, ratificare et confirmare dignaremur, quarum tenor est iste:

Bona Dei gratia regina Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, harum noticiam habituris, quia nos volentes subditis nostris rittus rutenici in villa nostra Ploskie nouiter locata de poponi rittus eiusdem prouidere, eisdem nostris subditis villae praedictae in poponem discretum Matiam circa sinagogam in eadem villa constituendum duximus. Cui quidem poponi pro huiusmodi poponatu totam et integram aream cum omnibus attinentiis ad poponatum legittime spectantibus in decern marcis peccuniae inscribimus, ita tamen quia ipse pop eandem aream cum omni iure et libertate in pecc[unia] praefata tenebit el possidebit beneplacitum nostrum, prout et alii popones eiusdem capitaneatus nostri soluere tenen[tes]. Quamquidem aream una cum poponatu idem Mathias in decern marcis peccuniae tenebit et possidebit ad beneplacitum nostrum [Тут дещо повторено, а дещо упущено (про обов’язок священика платити податок, пор. ч. 17).]. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum.

Datum Crac[oviae] ipso die sanctae Heduigis anno Domini millesimo quingenfesimo quadragesimo sexto. Bona regina.

Nos itaque Sigismundus Augustus rex praefatus literas hie ipsertas ratas et gratas habentes, eas in omnibus earum punctis clausulis, articulis et conditionibus approbamus, rattificamus et confirmamus literis hisce nostris, decernentes eas et omnia in eis contenta robur debilum, quatenus in usu et possessione earum hucusque, obtinere debere. In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.

Datum in Crasnisthaw die quarta mensis iulii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octauo, regni nosti vigesimo nono. Relatio reverendi in Christo patris Ioannis Przerembski nominati episcopi chelmensis et regni Poloniae vicecancellarii. Ioannes Przerembski regni Poloniae vicecancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 357).


Примітки

Плоське – тепер с. Старосамбірського р-ну Львівської обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 31.