Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

11. Висоцько Нижнє

Михайло Грушевський

Староста Станіслав Одровонж потверджує ігумена Костя Киріака на парафії с. , з правом передачі сину і внуку, і увільняє його від різних побічних оплат. 15 вересня 1530 р.

Кор[оль] Жиґимонт Август потверджує сю грамоту. 21 липня 1564 р.

Poponatus Wiszoczkie Nizne.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus praesentibus uteris nostris ad quos pertinet universis, exhibitas esse coram nobis literas conseruationis religiosi Kosth Kiriak eiusque posterorum circa sinagogam in villa Wyszoczkie Nizne omnibusque ad earn pertinen[tibus], per magnificum olim Stanislaum Odrowąsz factae, supplicatumque nobis esse, ut easdem literas authoritate nostra regia confirmare et approbare dignaremur, quarum quidem literarum tenor est qui sequitur talis:

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Stanislaus Odrowa^sch de Sprowa, in Jaroslaw et Zynkow haeres, capitaneus samboriensis. Significamus tenore praesentium quibus oxpedit universis, praesentibus et futuris, praesentium noticiam habituris, quia nos habentes gratiosum respectum idoneitatis et bonae conseruationis religiosi Kosth Kiriak, quondam existentis humion in monasterio mukaczouiensi, quibus se omnibus, turn ad intercessionem certorum amicorum nostrorum, pro ipso Kosth Kiriak ad nos factam, ipsum religiosum Kosth et filium eius Stheczkonem, de terra Vngariae et villa Dambrowka, circa synagogam in villa tenutae nostro Wyszoczkie Nizne conseruamus et conseruare volumus, quamdiu ipse Kosth Kiriak et filius eius dictus Steczko in humanis aget, post mortem vero praedicti Kosth Kiriak et filii ipsius Steczkonis unum ex filiis eius praedicti Steczkonis aut propinquioribus eiusdem, qui idoneus fuerit ad functionem sacerdotii rittus rutenici, ibidem in Wyszoczkie Nizne ad eandem sinagogam nos aut nostri successores suscipere debent.

Pro qua quidem synagoga nos pro quadraginta florenis peccuniarum monetae et numeri polonicalium, quemlibet in florenum per triginta grossos computando, pro praedicta sinagoga unam integram aream, perpetuae et in aeuum, quae area ex antiquo pertinebat ad eandem sinagogam, quas tenuit et cum campis circa eandem iacentibus a via usque ad montem, sic longis et latis campis, sicut una Iutrzyna, et cum prato dicto Pozwala, alias ad Dzielnicze usque ad fluuium Strei, sic late et longe sicut ex antiquo continentur, dictum pratum alias od czieszniny priorem a villa Wyszoczkie Nizne usque ad aliam czieszniny et blonie.

Qui quidem Steczko et eius successores post mortem nullas res tenebuntur nobis et successoribus nostris dare, nee post filias suas dationem dictas kunicze, similiter et bouem pro expeditione bellica, ac aliam de agnis nullam dationem, ac etiam de faginatione alias z zeru nullam dationem tenebuntur etiam dare, sed libere poteril, suique successores pascere agnos, sues et porcos, tantum proprios, in syluis omnibus tenutae nostrae samboriensis absque vlla datione.

Solum idem Steczko et eius posteritas singulis annis de eadem sinagoga dationem nobis et nostris successoribus tenebibur dare mediam sexagenam more caeterorum poponum. Praedictus etiam Steczko et eius posteritas potens erit cuique idoneo poponi vendere praedictam emptionem, pro eadem summa, aut permuttare vel impignorare et ad usus suos beneplacitos conuertere, nostra tamen speciali consensu ad id praehabito. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum.

Datum in Sambor feria quinta proxima ante festum nativitatis Domini nostri saluatoris anno ab incarnatione eiusdem millesimo quingentesimo tricesimo.

Nos itaque Sigismundus Augustus praenominatus rex, annuentes suppicationibus, apud nos ea in parte interpositis, praediclas literas, hie, ut praemissum est, superius de verbo ad verbum insertas, ratas et gratas habentes, in omnibus earum punctis, clausulis, conditionibus confirmandas, raltificandas eL approbandas duximus, prout confirmamus, rattificamus et approbamus praesentibus literis nostris, decernentes omnia et singula, quatenus in earum possessione et usufructu praedictus Kosth Kiriak aut eius successores fuerint, robur debitae et perpetuae firmitatis obtinere – harum quibus sigillum nostrum est subappensum testimonio literarum.

Datum Parczouiae in conuentione generali regni pridie s. Mariae Magdalenae anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, regni vera nostri trigesimo quinto. Relatio magnifici Valentini Dembienski regni Poloniae cancellarii, luhobomlien[sis]que (sic) capitanei. Valentinus Dembienski, regni Poloniae cancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 409).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 25 – 26.