Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

41. Стрілки

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує права братів Васька і Остафія на парафію в с. Стрілках до віку їх. 14 липня 1558 p.

Poponatus villae Strzelki.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, quia cum nobis una cum venerabili Antonio Radilowski wladyka praemisliensi retulissent certi consiliarii nostri religiosum Vaskonem synagogae rittus graeci in villa Strzylki ad capitaneatum samboriensem pertinenti eandem synagogam hucusque pacifice cum fratre suo germano Eustachio possidebat, atque super eandem concessas literas conflagratas esse, illasque eiusmodi summae fuisse, quemadmodum religioso Barthlomeo de Holowieczko poponi per olim generosum Stanislaum de Sprowa Odrowąsz dictum capitaneum samboriensem concessae [Див. ч. VI.] et tandem per serenissimam olim dominam parentem nostram approbatae existebant, supplicassentque, ut ad instar illarum, quas coram nobis produxerunt, similes memorato Vaskoni in locum combustarum dare et concedere dignaremur, nos adducti eiusmodi supplicalionibus, praesentibus uteris nostris ipsum Vaskonem poponem circa eandem synagogam villae nostrae Strzylki illiusque pertinentias et attinentias generaliter universas conseruamus, nosque et successores nostros conseruaturos in possessione illius ad extremum usque vitae ipsius terminum pollicemur, ipso vero ex hac luce sublato fratrem ipsius praedictum Eustachium ad eandem synagogam in Strzylki sufficiemus et possessionem usumque fructum agrorum, pratorum et excrescentiarum alias lazy, quem ipse Vasko in p[ertine]ntiarum obtinet, eidem tenere permittemus, permittimusque praesentibus.

Post mortem iusuper utriusque dictorum fratrum nulla morticinia alias vmarczizny recepturi sumus. Donationem tamen annualem more caeterorum poponum eius capitaneatus samborien[sis] nobis soluere videlicet triginta grossos tenebuntur, harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est subapensum.

Datum in Crasznysthaw feria quinta in crastino sanctae Margarethae anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octauo, regni vero nostri vigesimo nono. Relatio magnifici Ioannis de Oczieschyno regni Poloniae cancellarii, crac[oviensis] generalis ac oszwieczmien[sis], zathorien[sis], sandecen[sis], olstinen[sis]que etс. capitanei ot succamerarii crac[oviensis]. Ioannes Oczieski regni Poloniae cancellarius s[ub]s[cripsi]t (л. 455).


Примітки

Стрілки – тепер с. Старосамбірського р-ну Львівської обл.; вперше згадується у джерелах 1437 р. (Історія міст і сіл Української РСР: Львівська область. – С. 785 – 786).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 53 – 54.