Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

37. Турка

Михайло Грушевський

Кор[олева] Ізабела поручає Павлу Івашковичу і Федору Яцковичу осадити с. і надає їм війтівство. 9 квітня 1556 р.

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує сю грамоту, дозволяючи при тім поставити в селі церкву, а священиком при ній поставити Федорового сина Остафія. 17 вересня 1567 р.

Scultetia cum poponatu villae Tureczka.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, exhibitas nobis esse nomine Chwedorii Iaczkowicz, villae nostra Turka in capitaneatu Samboriensi sculteti, literas pargameneas, titulo et sigillo serenissimae dominae reginae Ungariae Isabellae, sororis nostrae charissimae communitas, super locationem villae circa fluuium Turka, sanas, saluas et integras nullique vicio aut suspicioni obnoxias, supplicatumque est nobis, ut illas authoritate nostra regia approbare, rattificare et conhrmare dignaremur, quarum is tenor fuerat:

Isabella, Dei gratia regina Ungariae, Dalmatiae, Croatiae etс. Significamus tenore praesentium quorum interest universis, quia nos cupientes bonorum nostrorum capitaneatus Samboriensis meliorem conditionem et amplificationem facere, cum certo edoctae essemus, quia circa fluuium dictum Turka et pothok dictum Dolchy in eodem capitaneatu Samboriensi commode villa una locari et extirpari possit, propterea earn ipsam villain circa fluuium dictum Turka et pothok dictum Dolchy de nouo locandam duximus. Sed quoniam non per aliud magis, quam per bonorum scultetorum diligentiam villa locari et extirpari possit, praecipuae autem in illo capitaneatu Samboriensi villae locari et possessionari sint solitae, proinde habentes comendatas prohibitates et industrias prouidorum Pauli Iwaszkowicz de villa Rypiany et Chwedorii Iaczkowicz de villa Holowieczkie, commissimus eisdem et facultatem omnimodam dedimus, prout committimus et facultatem damus praesentibus literis nostris, villam unam de nouo nemore Turka circa dictum fluium Turka et pothok dictum Dolchy, superius villae Iablonka defluens, in loco deserto et vacuo, absque tamen praeiudicio et incommoditate aliarum villarum adiacentium locare et homines siue colonos ad libertatem vocare, qui a censibus, datiis, laboribus et aliis omnibus oneribus gaudebunt libertate iuxta praescriptum iuris et consuetudinis Valachiae, expirata autem libertate labores, census, datias, contributiones soluent et alia onera obibunt, secundum consuetudinem siue ius valachicum, more aliorum incolarum, illic locari solitorum et in eodem iure valachico existentium, quo etiam iure tarn in libertate quam in aliis omnibus oneribus hanc villam Turka nouiter locandam gaudere volumus perpetuis temporibus.

Ut autem praenominati Paulus Iwaszkowicz et Chwedor Iaczkowicz locationi eiusmodi villae diligentius et acuratius intendant, eisdem et eorum legittimis successoribus vendidimus et per praesentes vendimus in eadem villa Turca locanda scultetiam alias kniasthwo pro septuaginta florenis peccuniarum monetae et numeri polonicalium, in quemlibet florenum per triginta grossos computando, eandem summam praefatis Paulo Iwaskowicz et Chwodorio Iaczkowicz eorum legittimis successoribus in eadem scultetia inscribentes, prout inscribimus praesentibus literis nostris.

Porro ut propensiores magisque solliciti sint de locatione villae eiusmodi, damus eisdem et ad eandem adiungimus duas areas integras in ipsa villa Turca, tertiam vero in campo seu silua et de donationibus nostris tertiam partem post expiritam libertatem. Ratione cuius tertiae partis dationum isti iidem sculleti tenebuntur nobis et nostris successoribus pro statione annuatim soluere duos florenos, coloni vero villae praefatae locandae singilatim ipsis scultetis et eorum legittimis successoribus post expiratam libertatem annuatim unum arare, alterum mettere et tertium falcastrare diem, tortasque et alias res, iuxta aliarum villarum valachicarum consuetudinem dare et prestare tenebuntur et erunt obligati.

Insuper admittimus eisdem Paulo Iwaskowicz et Chwedoro Iaczkowicz in dicto fluuio Turka molendinum extruere, de quo ipsi et eorum successores emolimenta percipient more aliorum sculterorum iuris Valachici, per ipsos Paulum et Chwedor et eorum legittimos successores scultetiam et molendinum extruendum, emolumentaque percipienda in praedicta summa cum omnibus et singulis fructibus, proventibus et obuentionibus generaliter universis, nee non agris, pratis, campis, hortis, areis, tortis, hominum laboribus, scultetis praestari solitis, et aliis ad dictam scultetiam pertinentiis, nullis exceptis et exclusis, iure aliorum scultetorum Valachicorum tenenda, habenda quieteque et pacifice possidenda ac in usus suos beneplacitos conuertenda, nostro tamen vel successorum nostrorum consensu accedente.

De qua quidem scultetia praefati Paulus Iwaskowicz et Chwedor Iaczkowicz ac eorum suceessores tempore bellicae expeditionis tenebuntur secundum mandatum nostrum uel capitaneorum samboriensium seruitia obire et alia onera omnia iuxta consuetudinem et debitum aliorum scultetorum valachicorum, ius tamen supremum regium nobis et nostris successoribus in eadem scultetia illesum et saluum reseruamus, harum testimonio literarum; quibus sigillum nostrum est apensum.

Datum Leopoli feria quinta post festum Paschae proxima anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto. Isabella regina.

Nos itaque Sigismundus Augustus rex praenominatus supplicationi eiusmodi annuentes literas praeinsertas, in quantum usus earum detinetur, in omnibus punctis, clausulis, articulis et conditionibus authoritate nostra regia approbamus, rattificamus, conhrmamus vimque et robur debitae hrmitatis eas obtinere debere decernimus.

Et quoniam supplicatum est nobis nomine eiusdem Chwedorii, ut illi asensu nostro liceret poponatum seu synagogam rittus graeci in eadem villa Turka nouiter locata erigere et dotare, ac ut dotationis nomine mansum seu laneum agri ad eandem illius scultetiam villae Turka pertinentem pro ea synagoga ei assignare dignaremur, utque penes eum sit ius et potestas conferendae synagogae filio suo Eustachio, quo earn ad vitae suae extrema tempora administrare queat, – itaque nos praecibus quorundam consiliariorum nostrorum adducti, permittendam illi duximus erectionem et dotationem synagogae suprascriptae in villa praefata, uti iam permittimus dotationisque suprascriptae nomine unum mansum scultetiae illius pro poponatu eidem assignamus literis hisce nostris, constituentes eundem Chwedor in patronum seu collatorem eiusdem poponatus, pro una vice tantum, quo scilicet sit penes eum ius et potestas pro una vice conferendi illius et mansi filio suo praefato, iure aliorum sacerdotum rittus graeci in capitaneatu Samboriensi consistentium tenendi, habendi et quiete possidendi, promittentes, quod eundem filium eius futurum poponem in administratione eiusdem sinagogae dotandae et errigendae in omnibusque et singulis fructibus, redditibus et utilitatibus, ad eandem synagogam dotandam pertinentibus, ad vitae illius extrema tempora conseruabimus pacifice et quiete successoresque nostri conseruabunt, iuribus nihilominus nostris et oneribus in aliis rebus per popones in capitaneatu Samboriensi praestari solitis saluis manentibus. In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum praesentibus est apensum.

Datum in Liebiedziow die decima septima mensis septembris anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo septimo, regni nostri trigesimo octauo. Relatio reverendi in Christo patris domini Petri Miskowski, confirmati episcopi plocensis et regni Poloniae vicecancellarii. Petrus episcopus et regni Poloniae vicecancellarius (л. 413 – 414).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 47 – 50.