Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

40. Вовча

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст на підставі посвідчення старости, що священики с. Вовчої мають ґрунтів ледве на півдворища, позволяє їм розробити ще на півдворище; заразом надає доживотні права па парафію їм самим і їх синам. 1 жовтня 1558 р.

Poponatus villae Volcza.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, quia cum ex literis magnifici olim Stanislai Odrowąsz de Sprowa capitanei samboriensis sub titulo et sigillo ipsius exhibitis intellexissemus pro synagoga rittus graeci villae nostrae Volcza in ipso capitaneatu Samboriensi consistenti paucos agros et prata assignata esse, ita ut medietatem areae, dworziscze dictae vix efficere dicantur, ex quibus tantum grossos quindecim soluunt hucusque popones preiati (sic) sinagogae, nos adducti supplicationibus certorum consiliariorum nostrorum nomine religiosi Iaczko pop et Szienko nepotis ipsius, dictae sinagogae possessorum modernorum, apud nos interpositis, volentesque prouentus nostros eiusdem capitaneatus auctum iri, praefato Iaczkoni pop et Szienko nepoti ipsius ac eorum successoribus, dictae sinagogae poponibus pro tempore futuris, damus potestatem concedimusque praesentibus, ut ad earn medietatem areae, quam obtinet p[ertine]ntiarum, alteram medietatem in siluis nostris villae Wolcza praeffatae citra tamen damnum nostrum et subditorum nostrorum ac conscientiam administrationis, seu capitanei samboriensis moderni et pro tempore existentis extirpare possint, ita vt integram aream cum suis successoribus praedictis teneant, habeant, pacificeque et quiete possideant, de qua quidem meditate areae, postquam eandem extirpauerint, quindecim grossos et de priore alios quindecim nobis el nostris successoribus singulis annis soluere una cum aliis datiis, per popones capitaneatus Samboriensis, integras areas obtinentes, pendi nobis solitis, tenebuntur, post mortem vero eorum nulla morticinia, vmarczizny communi appellatione dicta, accepiemus, neque de porcis ipsorum propriis ratione faginationis, iuxta literas praefati olim Stanislai Odrowącz capitanei pensionem aliquam exigemus.

Promittimusque pro nobis et serenissimis successoribus nostris verbo nostra regio, quod non solum ipsum Iaczkonem et Szienko eiusdem nepotem, verum etiam filios utriusque eorum natu maiores, qui ad munus poponatus gerendi apti fuerint et idonei, videlicet Iaczkonis unum et Szienkonis alteram in usu et possessione pacihca eiusdem sinagogae et pertinentiarum ipsius generaliter omnium conseruabimus, serenissimique successores nostri conseruabunt, ad extremumque usque omnium quorundam vitae temporum, – iuribus nostris regiis saluis semper et integris manentibus, harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est subappensum.

Datum Warschouiae sabbato ante festum sancti Francisci proximo anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octauo regni nostri vigessimo nono. Relatio magnifici Ioannis de Oczieschino r[egni] P[oloniae] cancell[arii], crac[oviensis] generalis ac oszwiączimen[sis], zalhorien[sis], sandecen[sis], olstinen[sis]que capitanei. Ioannes Oczieski r[egni] Poloniae cancellarius s[ub]s[cripsi]t (л. 324 v.).


Примітки

Вовча – тепер с. Турківського р-ну Львівської обл. (Історія міст і сіл Української РСР: Львівська область. – С. 878). Див. також: [Анонім.] Село Волче Турчанського повіту і церков Воведенія пресвятої богородиці // Книжочка місійна. – Львів, 1902. – № 10. – С. 13 – 22.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 52 – 53.