Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

96. Сянок, 1548 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст забороняє сяноцькому старостинському уряду потягати до панщини селян волоського права, 28 червня 1548 р.

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae etс. dominus et heres.

Generoso Iacobo Drozdowski vicecapitaneo sanocensi, fideli dilecto gratiam regiam! Generose fidelis dilecte! Questi sunt nobis graviter Valachi de villis nostris ad capitaneatum nostrum Sanocensem pertinentibus, quod eos fidelitas tua cogat ad labores quosdam obeundos, quos neque ex privilegio suo, cuius exemplum seu copiam coram nos exhibuerunt, neque de vetere consuetudine obire sunt obligati, cum hoc constat Valachos eiusmodi non isthic solum, sed ubique in omnibus villis nostris a laboribus esse liberos, tantum certas dacias pendere, quemadmodum ac hy de capitaneatu Sanocensi pendere solent; item quod eos fidelitas tua compellat ad emenda frumenta ex prediis capitaneatus Sanocensis idque maiori pretio, quam publice in foro emi solent, cum ipsi eiusmodi frumentis non indigeant neque pecuniam habeant, qua ilia persolvant, nam alia frumenta sua in civitate se habere dicunt, quae hucusque persoluta illis non sint, – supplicaruntque nobis, ut eos iuxta privilegia sua et veterem consuetudinem conservari facere dignaremur.

Quare nos severe mandamus fidelitati tuae, ita omnino habere volentes, ne eos ad labores novos et inusitatos, a quibus etiam ex privilegio sunt exempti, cogat, neve ad emenda ex prediis capitaneatus istius frumenta eos compellat, sed iuxta privilegium et antiquam consuetudinem illos in omnibus conservet, pro gratia nostra aliter non factura.

Datum Cracoviae in vigilia sanctorum Petri et Pauli apostolorum anno Domini MDXLVIII, regni vera nostri XIX. Ad mandatum proprium sacrae regiae maiestatis.

Вписано до книг сяноцького ґроду 11/VII того ж року «per providum Hriczko scultetum villae Sczawne et alios multos homines Valachos s[acrae] r[egiae] m[aiesta]tis subditos de villis in montibus iacentibus» – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. сяноцьк[ого] ґр[оду] 15, с. 1000.


Примітки

…villae Sczawne… – тепер с. на території Польщі; перша джерельна згадка від 1433 p. (AGZ. – Т. XI. – S. 78).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 250.