Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

95. Любич, 1548 р.

Михайло Грушевський

Королівське рішення в справі князя с. Любича з старостою белзьким щодо обов’язків, 16 січня 1548 р.

Quia cum questus esset hie nobis honestus Iwanko Lozinski, dux villanus vulgo kniaz villae nostrae Lubicz, ad capitaneatum Belzensem spectantis, ceterorumque suorum participum nominibus, se contra privilegium suum in multis a generoso Stanislao de Tanczin capitaneo illius loci degravari, exhibuitque privilegium suis maioribus concessum illustris olim Semoviti ducis Mazoviae, Russiae praedecessoris nostri, sed cum hie interim esset ipse generosus capitaneus ex adversoque contra querellas eorum exciperet, nos audita ipsorum controversia decernimus ipsos quidem duces, vulgo kniazi, debere conservari in omnibus secundum privilegium ipsorum.

Quare non debere per capitaneum cogi ad alia onera et servitia praeslanda, praeter quae in privilegio illorum sunt descripta, hoc est ad expeditionem generalem et specialem, praeterea debere illis reddi et pendi tertiam partem penae seu multae cuiuslibet super aliquo colonorum illius villae aduidicatae, sed et illud, quod non debeat capitaneus incolis villae illius prohibere et interdicere molitionem frumentorum in mola seu molendino ipsorum, sed ut deinceps liberius sit incolis villae nostrae mollere sive in istorum ducum mola, ibidem in villa consistente, sive in nostra, in alia villa consistente, – harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est subimpensum. Actum ut supra. [Actum Piotrcoviae XVI mensis ianuarii anno Domini MDXLVIII (л. 54 v.)]

Литовська метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] справедливості, IV. В.], кн. 26, л. 58.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 249.