Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

5. Путятичі, 1391 р.

Михайло Грушевський

Ян Тарновський, староста руський, з наказу короля відбирає від Мимоня с. Путятичі і надає, натомість, с. Куйматичі, 6 січня 1391 р. Ягайло потверджує його грамоту, 13 жовтня 1393 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Wladislaus Dei gratia rex Poloniae Lithwaniaeque princeps supremus ac heres Russiae etс. Significamus quibus expedit universis tam presentibus quam futuris, presentium notitiam habituris, quod ad nostram nostrorumque baronum fidelium accedens presentiam fidelis nobis dilectus Martinus Mymoi de Huymaticz quandam literam tenoris infrascripti validi Iohannis de Tarnow capitanei Russiae in pargameno scriptam sigillo eius pendenti sigillatam nobis exhibuit petens humiliter quatenus ipsam literam de nostrae benignitatis dementia ratificare, aprobare et confirmare dignaremur, cuius quidem literae de rutenico idiomate in latinum translatae tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen.

Ego dominus Joannes heres tarnoviensis, palatinus sandomiriensis, capitaneus Russiae etс. recognoscimus hoc sua litera, coram quocunque lecta fuerit haec litera, quod fecimus hoc regis mandato: recepimus apud Mimonocen hereditatem nomine Putaticze, eandem Putaticze dedimus Iwaszkoni Sienkowicz pro Drozdowicze et Drozdowicze recepimus ad regnum et Mymonio dedimus pro Putaticze regni villam nomine Huimaticze et duas curias in Szereszorowicze nomine Zlotalhowo et Dewatkowicz in perpetuum cum omni iure, cum omnibus graniciis, cum omnibus circumferentiis ita, sicut ab aevo traxit ad Kuimaticze et ad has curias, nihil sibi non excipienles, sic et adhuc addidimus pro Mymonio decern marcas domino Herbordo. Similiter condictavimus, quod Mymoy habet de hac hereditate similiter, quomodocunque de Putaticz servivit, ad quamlibet expeditionem sagitario. Super hoc Mymonio Martino nomine dedimus nostram literam et sigillum nostrum appendimus, et hoc actum est in Horodek, in Epiphania litera scripta post Domini Nativitatern millesimo annis et trecentis annis nonagesimo primo anno.

Et circa hoc fuerant testes terrigenae: dominus Chotko Bybelski, dominus Wasko Wolczkowicz, dominus Iasko Mazowszanin, dominus Miczko Wsurowsky, dominus Michael Lebanczky, dominus Pefka woiewoda hrodkoviensis, dominus Michael Lowczycki et aliorum multorum bonorum hominum fuit circa hoс.

Nos igitur suplicationibus ipsius Martini Mymoy exigent(ibus) fidelibus suis meritis benignum prebentes assensum suprascriptam literam in omnibus suis punctis, clausulis, sententiis et conditionibus ratificamus, gratificamus, approbamus et confirmamus, decernentes literam eandem robur habere perpetuae firmitatis, harum nostrarum, quas apensiones sigilli nostri muniri fecimus, testimonio literarum.

Actum in Grodek sabbato proximo ante diem sancte Hedvigis, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo tertio, presentibus his validis viris: Demetrio marszalko, Ioanne de Tarnow palatino sandomiriensi, Benkone de Szabokruki, Iaskone Mazowszanin, Choytkone Bybel et Waskone Wołczkowicz ac aliis multis fidelibus nostris fide dignis. Datum per manus venerabiłis Zaklicze cancelarii et Clementis vicecancelarii aulae nostrae.

Грамота ся була вписана в 1602 р. до книг львівських ґродських на жадання Яна Віслоцького, Андрія і Федора Путятицьких і Петра Кальнофостського – Львівський] краєв[ий] архів, львів[ського] ґроду, кн. 355, с. 1487.


Примітки

…с. Путятичі і надає, натомість, с. Куйматичі – тепер с. розташоване в Городоцькому р-ні Львівської обл., а с. – у Мостиському р-ні тієї ж обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 147 – 148.