Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

13. Ольховець, 1403 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Ягайло надає Яну Пудлу с. Ольховець й Михайлівці в Камінецькім повіті, 16 жовтня 1403 г.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Cum inter humanae naturae commoda nihil dignius memoria habeatur, opportunum extitit, ut actus hominum literamm apicibus et testium annotatione perennentur. Proinode nos Wladislaus, Dei gratia rex Poloniae, necnon terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Syradiae, Lanciciae, Cuiaviae Litvaniaeque princeps supremus, Pomeraniae et Russiae dominus et haeres, significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quia ob merita fidelium obsequiorum Ioannis Pudlo, quae hactenus nobis exhibuit et in futurum praestantius poterit exhibere, horum intuitu cupientes ipsum specialis gratiae praerogativa praevenire sibi suisque haeredibus et successoribus legitimis villas nostras Olchowecz et Michalowcze, in districtu Camenecensi sitas, cum omnibus earum pertinentiis et utilitatibus, pratis, campis, pascuis, agris, silvis, nemoribus, mericis, quercetis, pinetis, rubetis, virgultis, bonis, mellificis, venationibus, aucupationibus, piscinis, piscaturis, lacubus, paludibus, molendinis, emolumentis, aquis, aquarum decursibus, necnon cum omnibus censibus, redditibus, proventibus, cohaerentiis et appendiis ad easdem villas quomodolibet spectantibus, dedimus, contulimus donatione perpetua liberaliter et donamus, ita tamen, quod in terra Podoliae propter defectum hominum, faciat residentiam personalem et at quamlibet expeditionem cum duabus lanceis et quatuor sagitariis idem Ioannes Pudlo, suique haeredes et successores legitimi nobis et nostris successoribus obsequi tenebuntur et servire, – sic etiam, quod circa expeditiones domesticas, utpote circa defensionem terrae, cum omnibus hominibus nobis servire sunt astricti, et dationes, contributiones, laboresque quibuscunque vocitentur nominibus, quae antecessoribus nostris, ducibus Podoliae et possessoribus ipsius solvi solitae fuerant, nobis per cmetones et incolas villarum praedictarum Olchowecz et Michalowcze efficaciter persolvantur.

Quas quidem villas idem Ioannes Pudlo suique haeredes et successores legitimi habebunt, tenebunt, utifruentur et perpetuis temporibus pacifice possidebunt, – harum quibus sigillum nostrae maiestatis praesentibus est appensum testimonio litterarum.

Actum in Medica ipso die sancti Galli confessoris anno Domini millesimo quadringentesimo tertio, praesentibus his validis strenuisque viris: Ioanne de Tarnow, Petro Kmithe sandomiriensi – palatinis, Petro Szaffraniecz subdapifero, Floriano de Korythnicza subpincerna sandomiriensi et Bencone de Zabokruk aliisque nostris multis fidelibus fidedignis. Datum per manus reverendi patris domini Nicolai sanctae gnesnensis ecclessiae archiepiscopi, ad relationem Nicolai regni Poloniae vicecancellarii.

Надання се потвердив кор[оль] Жиґимонт III шл. Яну Корнацькому, 22/ІІ. 1603. Коронна метрика варшавська, кн. 138, л. 26.


Примітки

с. Ольховець й Михайлівці в Камінецькім повіті – тепер с. розташоване в Чемеровецькому р-ні Хмельницької обл. (Крикун М. Кількість та структура поселень Подільського воєводства в першій половині XVII ст. // ЗНТШ. – Львів, 2002. – Т. CCXLIII. – С. 423). Друге село – це, очевидно, с. цього ж району Хмельницької обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 155 – 156.