Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

17. Страдч, 1420 р.

Михайло Грушевський

Ягайло потверджує маєтності церкви в с. , 16 марта 1420 p.

Wladislaus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae quam plurimarumque terrarum dominus et heres, signiftcamus presentibus literis nostris, quemcunque videre et audire tenorem eorum cupientem, presertim cui interest, presentibus et futuris, quia reliquimus nunc et in posterum relinquimus perpetuo poponibus seu cannonicis scilicet Petro et Iacobo eorumque liberis atque posteritati divae Marie virginis, eius gloriosissimae assumptionis in coelum videlicet aedibus sacris sibi dedicates in villa nostra vulgo nuncupata Stradecz, id quod antiquitus pertinebat et nunc pertinet ob (!) originem praefatae villae perexpressis sacris aedibus videlicet assumptionis gloriosissimae virginis Mariae in coelum predictisque poponibus cum omnibus in villa utilitatibus, curiis, mericis, boris, silvis, apinariis, pratis, campis, liberaque piscatione ac piscibus, fund… nempe cumque in silvis nostris rus antiquitus atque divisus est cum usufructu prefati templi ac preexpressorum canonicorum, fontem cum rivis, alias zrodlo z potokami, atque in locis vulgo nuncupatis urocziskami, ceteris bonis, graniciebus iacentia penes fluuium nominatum Vrocziscza, in quem rivulum alias potok descendit in fluvium Vrocziska et incipiendo a rivulo sursum fluvii dicti Vrocziscza et a via circa totum rivulum a primoque latere sive prima parte eiusdem loci vocati Vrocziscza pontis alias gacz Liubiechoviensis ac viccissim super fluvium premissum in silvam per loca predicta urocziska na Kraszne Wyrch у па Czerwony kamien na sczianki Miesciska, Na Krasae na Niedzwiedziu, na Iesionowim, na Ssay sic vocata in finem montis primi lateris Iawornika sic nominati, ad alterum latus a monte Iawornik usque ad fluvium vocatum Choyna et ad loca dicta Zlibow, zyazd circa litus Dombrowica per locum Krasne de finibus loci illius vocati Borszucz ac supra grodzisko superiori parte fundi rivulorum alias po wierzchu potokow vulgo dicti Vthki et per medium montis vocati U rogu et infra modo… vel fluvium dictum Kroczycze ita tenenda prenominata bona eidem utifruenda in aevum sunt.

Alia autem bona eidem adiacentia ad villae nostrae (!), quam ceterorum subditorum nostrorum nihil horum predictorum bonorum eos popones pertinentium, videlicet rivulos, alias do potokow, silvas, campos, prata nee ulla commoda eorum propria perexpresseque loca alias urocziska in eorum fundo consistentia utenda eis minime sunt, nee eos videlicet popones cum eorum cmentonibus impedire debent, solummodo popones cum suis cmentonibus haec bona in aevum in suum usum conferre debent.

Ex autem prenominatis omnibus inservire ac ad nullos census nobis conferendos obligantur nee in posterum obligabuntur neque ad bellum sive militiam proficisci debent sive tenebuntur una cum cmetonibus subditisque suis, neque ullas contributiones bellicas dare tenebuntur.

Cmetones etiam eorum ac subditi, quicunque sunt ac in posterum erunt, ab omni magistratu nostra omnibusque liberi esse debebunt.

Verum omnes census, sumptus suos contributionesque, si quas debebunt, ad aedes predictas divae Marie Virginis eius gloriosissimae assumptionis in coelum corroborandas meliorandasque conferentur.

Popones vera Stradec pro antecessoribus nostris, pro nobis ipsis posteritateque nostra ventura Deum omnipotentem orationibus suis placare tenebuntur.

Haec autem ultima voluntas nostra a nemine ac in posterum violata debet esse in aevum.

In cuius rei privilegii testimonium evidentius sigillum nostrum presenti privilegio est appensum.

Datae autem hae litterae Leopoli nostra in civitate sabato post dominicam Oculi in quadragesima anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo vigesimo, presentibus interea imprimis Ioannes archiepiscopus leopoliensis, Meskusz, castellanus poznaniensis, Domatary de hoylmo, castellanus biecensis, dominus Petrus de Skarhmowicz dapifer sandomiriensis, dominus Bartholomeus de Harlomowicz succamerarius sandomiriensis, dominus Wasko Mosczecin, dominus Wasko Tetkorkonicz, dominus Wolczko Rokotnicki et aliis quam plurimis testimonio fidedignis circa premissa existentibus.

Ex mandato eiusdem sacrae regiae maiestatis proprio. Est autem hoc privilegium datum per manus reverendi viri domini Ioannis vicecancelarii regni Poloniae, praepositi Floriani ante Cracoviam. Relatio eiusdem reverendi viri domini Ioannis vicecancellarii regni Poloniae.

Документ сей в потвердженнях з p. 1537, 1578, 1598 і 1624 вписано в книги земські львівські в 1634 р. на жадання «religiosus Semion presbyter ritus graeci villae Stradec» – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. львів[ська] зем[ська] 55, с. 217. Там же в кн. 21, с. 348 та ж грамота в старшій обляті, в потвердженні 1534 p. – обидві копії повні помилок, а друга, крім того, згнила. Частина помилок поясняється тим, що оригінал, предложений до потвердження в 1537 p., як сказано в сім потвердженні, був писаний по-руськи. Крім того, мусило бути й потвердження 1537 р. невиразно писане. Деякі помилки могли бути справлені з порівняння обох текстів.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 159 – 161.