Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

73. Вовча, 1519 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт потверджує шл. Іллі на князівстві с. в пов[іті] Самбірськім, 24 червня 1519 p.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Nos Sigismundus Dei gratia rex Poloniae etс. significamus tenore presentium, quibus expedit universis et singulis, presentibus et futuris, harum notitiam habituris, quia expositum est nobis nomine nobilis Eliae de villa nostra valachica Wołcza ad capitaneatum tenutamque Samboriensem pertinente et spectante, quomodo ipse idem Elias prefatam villam Wołcza, in desertis positam montibus, possessionatam effecit, supplicatumque est nobis, ut sibi novum privilegium nostrum in et super dictam scultetiam vulgariter kniastwo nuncupatam dare et concedere dignaremur.

Nos attendentes eius magnos et longi temporis labores, quos, ut accepimus, in situatione et locatione villae praefatae Wołcza pertulit, supplicationibus pro eodem Elia ad nos factis benigniter annuentes, sibi et suae legitimae posteritati scultetiam alias kniastwo, quam seu quod hactenus possidebat et possidet de presenti in villa prefata Wołcza, de certa scientia et speciali gratia regia nostra dandum et conferendum duximus damusque et conferimus presentibus in perpetuum, dando nihilonimus eidem Eliae et suae legitimae posteritati villam prefatam, in quantum non esset cum damno et preiudicio aliorum bonorum et villarum tarn nostrarum regalium quam subditorum quorumcunque nostrorum, augendi et possessionatam efficiendi, agros et prata extirpandi ac molendinum construendi, per ipsum Eliam ac suam legitimam posteritatem scultetiam prefatam alias kniastwo in prenominata villa Wołcza cum una area integra alias dworzyszcze, necnon cum omnibus et singulis agris et pratis, quos et quae antea possidebat et in presentiam pacifice possidet, quorum situm et cognomina hie pro exprimendis haberi volumus, ad dictam scultetiam iuste et legitime spectantibus et pertinentibus cumque laboribus, tortis de consuetudine scultetis pro solennitatibus sacri (!) Paschae et Natales (!) Domini dari et contribui solitis, dempta tamen tertia parte dationum nostrarum et generaliter cum omnibus et singulis dictae scultetiae utilitatibus, fructibus et proventibus tenendam, habendam, regendam, utifruendam, pacifice et quiete possidendam ac in usus suos beneplacitos (nostro tamen consensu prius requisito et obtento, iuribus, servitiis nostris consuetis salvis durantibus) convertendam in perpetuum, tenore presentium mediante.

In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum presentibus est subappensum.

Actum Cracoviae feria sexta ipso die fesli sancti Ioannis Baptistae anno domini millesimo quingentesimo decimo nono, regni nostri decimo tertio, presentibus reverendis in Christo patribus dominis Joanne de Konary cracoviensis et Petri de Tomice premisliensis ecclesiae episcopis et regni nostri vicecancellariis, necnon magnificis, generosis et venerabilibus Christophoro de Szydlowiec palatino et capitaneo generali cracoviensi et regni nostri cancellario, Andrea de Texzyn palatino lubliensi et capitaneo belzensi, Nicolao de Szydlowiec sandomiriensi ac regni nostri tesaurario, Nicolao Iordan de Zakliczyn voinicensi et Nicolao Czykowski polanecensi castellanis, Ioanne Latalski gnesnensis et lanciciensis, Ioanne Czarnkoski skarbimiriensi (!), Andrea Krzycki sancti Floriani in Klepari et Nicolao Zamoscki tamoviensis ecclesiarum praepositis et canonicis cracoviensibus, secretariis nostris, et aliis quam plurimis dignitariis, officialibus et curiensibus nostris, ad premissa testibus fidedignis, sincere et fidelibus nostris dilectis.

Datum per manus eiusdem magnifici Christophori de Szydlowiec palatini et capitanei generalis cracoviensis et regni nostri cancellariae (!), turn siradiensis, Novae Civitatis Korczyn, sochaczoviensis, gostynensis etс. capitanei sincere nobis dilecti. Relatio prefati magnifici Christophori de Szydlowiec palatini et capitanei generalis cracoviensis ac regni Poloniae cancellarii. Christophorus de Szydlowiec palatinus ac capitaneus cracoviensis atque regni Poloniae cancellarius [sub]scripsit.

Грамоту сю в потвердженнях 1558, 1559 і 1770 p. вписано до книг зем[ських] перемиських в р. 1778 на жадання шл. Яшовського – Льві[ський] краєв[ий] архів, кн. зем[ська] перем[иська] 245, л. 2111.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 215 – 216.